monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 15
Laboravi in gemitu meo. Benevolentia igitur in exordio diligentissime comparata, venit ad narrationem actuum suorum, asserens poenitentiam suam magnis cruciatibus fuisse completam: quia non tantum verbis otiosis, sed afflictione probabili maxime venialis efficitur poenitudo. Gemitus itaque et iste dicitur, qui aut pondere nimio curvatis, aut vulnere sauciatis evenerit. Sed ille quaerendus est Christianis, qui cordis compunctione peragitur, cum et malorum nostrorum reminiscimur, et futurae poenae consideratione terremur. Gemitus enim dictus est geminatus luctus. Quem merito fideles appetunt, quoniam lugentes consolatur, poenitentes emundat, diabolum fugat, Christo conciliat; amaritudo dulcis, lacrymae felices, salutaris afflictio. De qua re beatus Ioannes duobus libris ita disseruit, ut merito apud Graecos aurei oris nomen acceperit.