monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 14
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? Movere potest quare dicat, in morte, nullum esse memorem Dei, dum vicina possit amplius ira iudicis contremisci? Sed bene perfidos dicimus immemores Dei, de quibus et Isaias ait: Non enim qui in inferno sunt laudabunt te; neque qui mortui sunt benedicent te . Nam cum dicit Apostolus: In nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum , hic de solis infidelibus ac pertinacibus debet accipi dictum, qui nullam fiduciam confessionis suae habere promerentur. Merito ergo hic sibi festinat dimitti: quia post lucis occasum, non restat nisi sola retributio meritorum. In inferno autem quis confitebitur tibi? Subaudiendum ad veniam; sicut et Salomon de impiis dicit: Quia dicent inter se, poenitentiam habentes, et prae angustia spiritus gementes , etc. Nam et dives qui Lazarum videbat in requie constitutum, mala sua probatur esse confessus , sed non est ad votum supplicationis auditus: quia in hoc mundo proprie confessio dicitur, ubi et venia reperitur. Et ut aliquam divisionem in his verbis intelligi debeamus, in morte significat transitum vitae; in inferno vero custodiam locorum quam pro suis meritis animae sustinere noscuntur. In utroque tamen negatur absolute suscipienda confessio. Hactenus dictum est de principiis; nunc de narratione videamus.