monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 13
Convertere, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. Cum Deo dicitur, Convertere, vindictae relaxatio postulatur, ut debitas ipsius iustitia de nobis non exigat ultiones. Sive more nostro dicitur Deo, Convertere, sicut aversi solent rogari: qui aut respicere nolunt, aut subvenire contemnunt. Eripe animam meam, ab imminenti scilicet supplicio, quod debetur errantibus. Avertit enim a nobis debitas poenas, cum eas relaxaverit benigna remissio. Congrue vero, convertere, in poenitentis prece ponitur; quod satisfacientibus Dominus pollicetur dicens: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos . Salvum me fac propter misericordiam tuam. Quam pulcherrime ista supplicatio propriis ac proficuis sermonibus explicatur! Salvum se petit fieri, non secundum merita sua, sed propter divinam misericordiam, in qua dum fixa spes ponitur, venia facilius impetratur.