monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 10
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Infirmitatis confessio coelestis Medici misericordiam movet, a quo facile impetrantur remedia, cum ostenduntur vulnera manifesta. Non enim dixit: quoniam mereor, sed, quia iustitiam tuam sustinere non valeo. O clementia magna Creatoris! a iudice percipimus quid rei dicere debeamus; docemur pietatem petere, ne nos iustitia possit absumere. Quis enim iam dubitet eum verba sua audire posse: si tamen talis sit precantis animus, qualem ipse est iubere dignatus?