monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 9
Neque in furore tuo corripias me. Ira et furor iudicis contra reum damnationis effectus est; id est, motus animi concitatus ad poenam provocans inferendam. Sed ira longa indignatio est: furor repentina mentis accensio. Haec autem allegorice translativis verbis edicta sunt. Caeterum Dominus nec ira confunditur, nec furore turbatur: sed in una eademque semper gloriae suae tranquillitate consistit. Similiter et Moyses dicit: Sicut laetatus est Dominus aedificans vos, et crescere faciens, sic laetabitur affiigens vos atque subvertens . Petit ergo ut ante iudicium, non in iudicio corripiatur: quia qui ibi arguitur, sine dubitatione damnatur. Et mente condendum est, quod dies iudicii pro timore magnitudinis suae ira et furor vocatur; sicut et in secundo psalmo dictum est: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos ; de quo et alius propheta dicit: Dies illa dies irae, dies tribulationis et angustiae .