monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.87 v > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 8
Domine, ne in ira tua arguas me. Primum nosse debemus omnipotentiam Domini, eloquentiam suam ita variis disciplinis atque artibus plenissime ditasse, ut et ipsa mirabiliter exquirentibus ornata resplendeat, et semina diversarum doctrinarum diligenter retractata concedat. Hinc est enim quod in ipsa reperiuntur, quae magistri saecularium litterarum ad sua post volumina transtulerunt. Nam inter alios status, quos oratores causis emergentibus indiderunt, concessivam deprecationem esse dixerunt; cum reus non id quod factum est defendit, sed ut ignoscatur expostulat. Qui status licet inermis apud terrena iudicia videatur, humanisque viribus destitutus, invicta tamen apud Deum munitione praecingitur, ut quem nulla praevalent argumenta defendere, sola possit fidelis confessio vindicare. Hoc vere poenitentibus datur, qui dum se cupiunt absolvere, ipsi potius propria nituntur facta damnare. Sic et Isaias monet: Dic tu iniquitates tuas prius, ut iustificeris . Nunc considerandum est quam sit verborum istorum congrua salutarisque positio. Non enim supplicat Domino Patri, sicut et aliis visum est, ut non arguatur, sed ne in iudicii severitate culpetur: quia hic multis argui salus est, sicut in Apocalypsi Ioannis legitur: Ego quos amo redarguo et castigo . Nam ita et ipsi David contigit, cum eum prophetica correxit invectio. Arguit et Filius, sicut in alio psalmo legitur: Arguam te, et statuam illa ante faciem tuam . Arguit etiam Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Cum venerit Spiritus Paracletus, ipse arguet mundum de peccato . Dicite nunc, perversi, ubi est hic naturae potestatisque distantia, quando nec ipsa discrepant verba? Conticescat Ariana nequitia: ne qui volunt in sancta Trinitate sacrilegas divisiones inferre, ipsi se a regno Domini probentur abscindere.