monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 6
Quatuor modis in hoc psalmo vir confitens et religiosus exorat. In exordio benevolum sibi iudicem faciens. Exordium est autem oratio auditoris animum idonee comparans ad reliquam dictionem, id est, a potestate iudicis, quia solus est cuius constituta servat aeternitas. Ab infirmitate sua, quoniam quantum meretur luere, non praevalet sustinere. A consuetudine parcendi, quoniam non se vult a mortuis rogari, sed a vivis hominibus confiteri. Secunda divisione narrat aerumnas proprias, quibus afflictus et contritus esse cognoscitur. Narratio vero est ad causam probabilem faciendam rerum gestarum clara et diligens expositio. Sequitur salutaris et nimis profutura correctio. Sequestrat enim se a malis, quod bono iudici noverat esse gratissimum; ut ab illis mens redderetur aliena, quibus et ipsa iustitia probabatur adversa. Superest conclusio, ubi iam definitive aliquid dicitur, postquam nihil amplius desideretur. Conturbat enim et repudiat omnes iniquos, quoniam cum ipsis habere nolebat ullatenus portionem. Sic per has partes proficuae poenitentiae causa peragitur. Aptatur autem haec Deo per humanam consuetudinem translativis verbis: ut quasi iudex audiat, quasi cognitor instruatur, quasi nescius, quae sunt facta cognoscat. Quod genus schematis multis locis reperies in litteris sacris. Totus autem hic psalmus propter futuri iudicii timorem noscitur esse conscriptus; quod utique rectae mentis est imminentes metuere calamitates, et illud timere quod meretur excipere. Nam si illud ante oculos habeamus quod in Malachia propheta legitur, semper ad vias rectas recurrimus, et nos proficuo timore corrigimur. Ait enim: Quis tolerabit diem introitus eius, aut quis sustinebit in aspectu eius? quia ipse ingreditur sicut ignis flaturae, et sicut squama lavantium, et sedebit ad conflandum, et ad repurgandum argentum . Similiter et Salomon in Ecclesiastico praemonens dicit: Ante orationem praepara animam tuam; et paulo post: Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione facici