monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 4
Nunc ad intelligenda verba quae nobis sunt donata, velociter festinemus. Nam si puro corde petimus, cur dubitemus exaudiri, cum ab ipso, et ad ipsum veniamus instructi? Dona, Domine, in satisfactione nostra tota nos charitate compungi, qui nobis salutarem supplicandi regulam praestitisti. Memento autem quod hic poenitentium primus est psalmus, sequitur tricesimus primus, tricesimus septimus, quinquagesimus, centesimus primus, centesimus vicesimus nonus, centesimus quadragesimus secundus. De quibus, ut datum fuerit, suo loco dicemus. Quos non credas incassum ad septenarium numerum fuisse perductos, quando et maiores nostri septem modis peccata nobis dimitti posse dixerunt: primo per baptismum; secundo per passionem martyrii; tertio per eleemosynam; quarto per hoc quod remittimus peccata fratribus nostris; quinto cum converterit quis peccatorem ab errore viae suae; sexto per abundantiam charitatis; septimo per poenitentiam: addenda quoque est communicatio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi, cum tamen digne suscipitur. Inveniuntur et alii fortasse modi remissionum; congruit enim ut numerum supplicationis nostrae indulgentia divina transcendat.