monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.947 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 3
Verum istum diem a conditione mundi, alii dicunt post annorum sex millia esse venturum; propterea quod septimo die Dominus, ab opere suo legitur in illa rerum conditione quievisse: mille annos per dies singulos computantes, quia legitur: Ante conspectum eius mille anni sicut dies unus . Alii putant post annorum septem millia, id est, transacta istius saeculi septimana, octavo die illam aeternam lucem posse declarari; sicut et Domini nostri resurrectio habita fuisse cognoscitur. Sed cum dicat ipse Dominus in Evangelio , hunc diem, nec Filium nosse, nimis importunum est illud studiose quaerere, quod nobis utiliter divina providentia noluit revelare. Quapropter ad sermonem tituli declarandum nosse sufficiat, post huius saeculi finem, illum diem esse venturum.