monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 6, 2
In finem iam notum est. Hymnus est laus Divinitatis, metri alicuius lege composita. Pro octava vero, ut quidam volunt, Domini significatur adventus, quando finita saeculi hebdomada, ad iudicandum venerit mundum: unde et psalmus ipse cum tremore maximo fecit initiam dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Nam et sanctus Hilarius in prologo Psalmorum, et sanctus Hieronymus in expositione libri Ecclesiastes (In Eccles. cap. XI), et sanctus Ambrosius in expositione Lucae evangelistae , ubi Dominus in monte transfiguratus est; et sanctus Augustinus de Sermone Domini in monte, ubi de octo beatitudinibus disputavit, de hac octava die latius diligenterque locuti sunt. Unde quod lectori placuerit, eligere suffragatur. Quocirca tales viros commemorasse sufficiat, quando dicta eorum, si in unam seriem colligantur, vix possunt longissimo volumine comprehendi. De qua die Amos propheta dicit: Vae concupiscentibus diem Domini; utquid vobis diem Domini? Et ipse est dies tenebrae et non lux (Amos V, 18). Idem et Sophonias propheta dicit: Vox diei Domini dura et amara . Unde nunc introductus poenitens distributis partibus orationis vehementer exorat, ne in illo die iudicii de propriis facinoribus arguatur. Quid enim salubrius, quidve providentius, nisi ut qui in meritis suis non poterat habere spem pro perpetratis delictis, in hoc mundo positus, ubi poenitentiae locus est, divinam eligeret exorare pietatem?