monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 24
Quam suavis oratio sanctae matris audita est, quae nos et fide generat, et religiosa institutione conformat. Ignaros docet, parvulos fovet, afflictos relevat, et illos ad propria ubera nutriendos colligit, quos sui dogmatis esse cognoscit. Supplicat enim, ut rogare discamus; malos refugit, ut pessimos exsecremur; confidit in Domino, ut et nos de ipso praesumere debeamus. Sic tanquam veneranda mater, verba tradit parvulis ad loquendum; ut in nobis coalescens orationis affectus, et psalmodiam praestet humanis actibus consolatricem, et congruentem divinis iussionibus actionem. Loquamur ergo quod admonet, sapiamus quod credit, amemus certe quod diligit, ut cum eius animum sequimur, tunc ipsius filii sine dubitatione reddamur. Quintus autem numerus, in quo hic psalmus noscitur constitutus, tribuendus est Pentateucho, quod sola Ecclesia catholica vere intelligit, quae promissam atque exspectatam plenitudinem legis accepit.