monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 22
Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Consideremus quam suavi ac decoro fine praesens psalmus conclusus est, uno verbo indicans beneficia Domini, quae nullis possunt voluminibus explicari. Bona siquidem voluntas Creatoris, quae nos ineffabilibus muneribus replet, dicta est scutum, quod revera nos protegit, et praemia decora concedit. Clypeus enim impositus capiti, corona est; aptatus cordi, defensio. Hic est qui omnes fideles protegit: ipse operit Ecclesiam toto orbe diffusam; ipse quoque amplectitur et coelum, quo celantur universa: munimen quod nullus ictus irrumpat; arma quae nullum intret exitium; per quae potius mors victa succubuit, et salus hominis desperata surrexit. Bonae voluntatis. Quoniam vocatio Domini omne meritum praecedit, nec invenit dignum, sed facit; ideo enim gratuita, alioquin iusta diceretur. Haec est ergo bona voluntas, quae nos vocat et attrahit; nec quidquam proficuum valemus cogitare vel facere, nisi hoc accipiamus a bonitatis auctore, sicut Apostolus dicit: Non enim possumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est . Quiescat ergo Pelagiana dementia, ne cum sibi aliquid boni falso applicare nititur, vero potius donatore fraudetur.