monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.238 r > csg48.148 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 20
Inhabitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. De superiori versu pendet ista sententia, quae tangi quidem potest, sed ad liquidum non valet explanari. Nam si quaeras quae sit ista pollicitatio quam superius dixit: in aeternum exsultabunt? audi dictum breviter: et inhabitabis in eis. O magna et ineffabilis largitas donatoris! Quid simile potest dari, quod ibi cognoscitur rerum Dominus ipse concedi? Nam quilibet munificus donat illa quae possidet; Deus autem, qui est ineffabile bonum, se largitur in praemio. Et quid tam potest esse simile quam cum nos bonorum omnium coeperit auctor implere? Gloriabuntur, dixit: quia effectu perfruuntur optato. In te: quia tu es promissa illis haereditas; et ideo in aeternum exsultabunt, quia de aeterno Domino gloriabuntur. Omnes qui diligunt nomen tuum. Significat in illa patria felici, omnes quidem Domini participatione gloriari; quamvis ineffabili dispensatione pro meritorum qualitate unicuique se videatur maiestas sancta concedere.