monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 19
Et laetentur omnes qui sperant in te: in aeternum exsultabunt. Postquam impiorum debitas retributiones asseruit, nunc Ecclesia redit ad sanctos, quorum congregatione beata dignoscitur: ne sileret bonorum praemia quae noverat esse ventura. Considera quod ea quae in capite versus supplicans petit, sequenti parte eadem promittit: ne putaretur ambiguum quod certissime sperabatur esse venturum. Et ne crederetur temporalis esse laetitia, dictum est: in aeternum: ubi gaudii nullus est finis, dum continue percepta praemia possidentur. Intuere quod in aeternum exsultare dicit sperantes in Domino, quoniam in ista temporalitate gaudere videntur et impii; in futuro autem sola exsultabit semper Ecclesia.