monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 18
Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos: quoniam exacerbaverunt te, Domine. Per hanc sententiam discimus, quod tantum unusquisque a Divinitate repellitur, quantum eius peccata cumulantur. Quantitas enim delicti mensura repudii est: dum tantum ab illo reus longior redditur, quantum numeroso crimine dilatatur. Expelle, propter cogitationes praesumptas, dicitur: quia iam temeraria voluntate decepti, videbantur sibi bonis omnibus intromissi. Expulsos enim illos dicimus, qui de loco aliquo interiore iactantur. Exacerbaverunt enim aegroti mali medicum bonum, qui remedia salutis suae insensibili duritia respuerunt.