monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 16
Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Per figuram parabolen nimis competens facta probatur allusio. Sepulcrum enim mortui, guttur est mentientis, quando exitiabilem sibi vanitatem in faucibus revolvit, quae malum mortis infligit. Bene autem addidit, patens; quod si clausum esset, minus feteret. Intende quod dixit: linguis suis dolose agebant. Frequenter enim dolos tantum loquuntur, et habere non probantur effectum; sed hic ut graviora peccata monstraret, addidit, Agebant, ut malitia non solum in linguis, sed etiam in actu exsecrabili esse probaretur.