monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 14
Deduc me, Domine, in iustitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. Postquam orationem suam dixit matutinis temporibus audiendam, peccatorum quoque commemorans exitiabilem repulsam, hinc secundam ingreditur sectionem, postulans Dominum ut iam ad aeterna gaudia deducatur, quia hic diversis fatigabatur angustiis. Ait enim: in tua iustitia, id est, dum confitentibus parcis, seque poenitendo damnantes, aequissima potentia tuae pietatis absolvis. Nam qui abiicit rebelles, iustum est ut velit recipere supplicantes. Propter inimicos meos, id est propter haereticos et paganos. Unus enim pravo dogmate contrarius, alter non credendo semper adversus est. Propter quos in Domini iustitia se petit esse dirigendam, quia praedicationibus eius non credit adversitas. Dirige in conspectu tuo viam meam, id est, vitam meam perduc ad tuae serenitatis aspectum. Non enim nostra facultate ad eum pervenire possumus, qui tortuosis semper semitis ambulamus.