monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.169 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 13
Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Considerandum est quod non dixit: in templo, sed ad templum; quia nec syllabas ipsas a sacramentis vacare praedictum est. Templum sanctum, corpus est Domini Salvatoris, quod iure adorat Ecclesia, per quod meruit esse reverenda; sic enim ipse de suo corpore dixit: Destruite templum hoc, et in triduo aedificabo illud . Sequitur: in timore tuo. Ut cordis compunctionem declararet, timoris intulit mentionem: quia tunc fides solida est, quando amori casto formido Divinitatis adhibetur.