monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 12
Ego autem in multitudine misericordiae tuae. Introibo in domum tuam. Quoniam malos dixerat abominandos, consequens erat ut se per divinam gratiam in domo Domini testaretur admitti. Nam cum ipsa Ecclesia hic domus sit Domini, tamen potest per unumquemque beatum dicere, qui eius membra sunt, Ierusalem futuram se nihilominus intraturam. Sic enim dicimus et patriam, et civitatem; et tamen his rebus verba damus, quae ad cives earum novimus pertinere. Sed quia illa futura Ierusalem lapidibus vivis sanctorum creditur multitudine construenda, apte dixit: Introibo in domum tuam: quasi in illius fabricae perfecta aedificatione concludat.