monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 11
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. In primo psalmo diximus ennoematicae definitionis hanc esse virtutem, ut negando quod non est, hoc quod intendit declarare videatur; et iterum dicendo quod est, id quod proponit, evidenter possit ostendi. Quod in his tribus versibus utrumque probatur effectum. Dicit enim: Tu es Deus, qui iniquitatem nolle cognosceris. Quid enim aliud potest Deus velle, nisi quod probatur ipse praecipere? Sicut Isaias ait: Ego sum Dominus, qui loquor iustitiam et annuntio recta . Sequitur: non habitabit iuxta te malignus. Hic peccatores a regno Dei significat excludendos, qui nulla conversione mutati sunt. Nam licet eum carnaliter tantum videant, quos reatus involvit, sicut scriptum est: Videbunt in quem compunxerunt ; iuxta ipsum tamen habitare nequeunt, qui gehennae cruciatione damnandi sunt. Addidit: neque permanebunt. Ostendit eos in iudicio Domini generaliter esse venturos; sed ante oculos Domini merito permanere non dicuntur, qui in perpetua tormenta mittendi sunt. Nihil est enim quod Deus non videat, dum ubique praesens et totus esse noscatur. Sed illi recte coram ipso esse minime dicuntur, qui ab eius gratia donoque privandi sunt. Hactenus indicatus est Dominus, cum dicitur id quod non est: nunc aliis tribus modis ostenditur affirmando quod est. Dicit enim: Odisti omnes qui operantur iniquitatem; non dixit qui operati sunt, quia illi tantum in iudicio damnabuntur, qui usque ad finem vitae suae crimine se nefando commaculant. Sed inter speciales enumerationes criminum, congrue nomen generale positum est, id est, operatores iniquitatum, ut ibi intelligas quidquid a divinis mandatis constat alienum. Adiecit: perdes eos qui loquuntur mendacium. Videntur istae sententiae nonnullam recipere quaestionem, ut iniquitatem operantes odisse tantum Dominum dicat: mendacium vero loquentes perire confirmet; dum si litteram intendas, gravius videatur esse agere iniquitatem quam loqui mendacium. Sed hic significat haereticos, qui loquentes mendacium, sequacium animas perdiderunt. Quid enim potest esse gravius quam ibi errare, ubi et alterum possit exstinguere? Ad postremum dicit: virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Vir quidem sanguinum est qui humano cruore polluitur, sed et ille qui decipit vivum. Addidit, et dolosum. Multa enim perperam fiunt, quae propria voluntate non agimus. Dolosus autem illos significat qui scientes malum, alienum operari nituntur exitium. Dum dicit: abominabitur, significat omnes quos superius dixit a regno Domini reddendos extraneos. Illi enim abominandi sunt qui eius praemia consequi non merentur. Completae sunt ab utraque parte ennoematicae definitiones, quae sententiae in magnam utilitatem hominum videntur expressae; ut breviter intelligerent peccatores, quos Dominus exsecratur et abiicit.