monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 8
Mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi et videbo. Astabo, utrisque partibus constat esse iungendum, ut perfecta possit sententia reperiri. Quapropter mane deprecatur, qui in lucida degere conversatione dignoscitur. Tunc enim mane dicimus quando discussis tenebris, clari luminis adventus infulserit. Ecclesia enim, quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum, et de nocte mundi istius congregatam, tunc se exaudiri merito credit, cum in lucem coelestis conversationis eruperit. Repetit quoque, mane, quia necessario mentem lucidam beneficio Domini astare suis semper orationibus sentiebat. Et intuere quare mane dictum est, scilicet cum in ipso exordio bonorum actuum veritatem coeperit mens clarificata cognoscere: ne putares post peccata moram fieri, qua potuisset audiri, sicut Ezechiel propheta dicit: Impius quacunque die se averterit ab impietate sua, omnes impietates eius non erunt in memoria . Astare, est enim praesentem semper assistere. Per hoc autem verbum religiosae devotionis continuitas indicatur. Ille siquidem bene dicitur Deo astare qui dignus potest eius conspectibus apparere; sicut Elias de se dixit: Vivit Dominus, in cuius conspectu asto . Supra dixit, exaudies: hic additur, Et videbo, quoniam in illa resurrectione ipsum conspiciet, cui hic sanctis orationibus supplicavit.