monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 7
Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus: quoniam ad te orabo, Domine. Supra dixit: Intellige clamorem meum; modo dicit: Intende voci orationis meae, ut declararet orationem hanc esse perfectam, quam affectus mentis inflammat. Quapropter discutiendum est quare mutatis verbis sensus nostros immisceat? Intende, dicit, voci, quae solet audiri: propterea quia Deus non partibus membrorum sensus istos discernit, sed una virtute cuncta peragit. Ille enim quae a nobis videntur, audit; et quae a nobis audiuntur, videt; et quae a nobis cogitantur, intro inspicit; nec est quidquam, quod eius lumini se possit abscondere. Hoc schema dicitur metabole, id est iteratio unius rei sub varietate verborum: trina enim repetitione unum idemque significat. Dixit enim: Verba mea auribus percipe, Domine; deinde: intellige clamorem meum; tertio: intende voci orationis meae quod totum ad unam respicit petitionem; ac si diceret: Exaudi orationem meam. Sequitur: Rex meus, et Deus meus: quoniam ad te orabo, Domine. Merito ad inquirendum aliquos permovere solet, cur in medio versiculo beata Ecclesia tertio coelestem nominaverit principatum? Dicit enim: Rex meus et Deus meus, adiiciens: Quoniam ad te orabo, Domine. Sed his tribus personis non dixit intendite, sed intende: quoniam Ecclesia catholica unum Deum, sanctam praedicat Trinitatem; non ut Sabellius confuse, sed distincte atque perfecte. Pater enim Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus; et tamen Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non tres dii, sed unus est Deus. Nihil autem ibi amplius minusve est, nisi in Ariana pravitate, quae se tot saeculis adhuc non cognoscit errare. Intuere etiam ipsorum vocabulorum mirabilem dispensationem. Prius ponit Regem: quo nomine Scripturae divinae frequenter appellant Dominum Christum: hunc enim ordinem in Evangelio ipse testatur, cum dicit: Per me itur ad Patrem . Deinde dicit Patrem Deum; tertio Dominum Spiritum sanctum. Ubi licet nomina propter personas exprimendas videantur esse discreta, unus tamen perfecte creditur ac dicitur Deus, sicut legitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est . Quapropter figatur animis salutaris ista sententia: distinctio in personis, unitas bene credatur in natura.