monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 6
Vers. 1. Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. Per figuram mythopoeiam, quam in quarto psalmo iam diximus, aptissime haec verba dantur Ecclesiae; ut amata Dominum exspectet, accersita festinet; quatenus saeculi huius nequitias eodem iuvante pertransiens, Sponso suo immaculata, et sine ruga semper adhaereat. Ubi prima fronte per partes trinae orationis, virtus Trinitatis exponitur, qualem habere sanctam decet Ecclesiam. Dicendo enim: Verba mea auribus percipe, Domine, oris significat psalmodiam. Sequitur: Intellige clamorem meum, ut affectum cordis aperiret; sicut et Apostolus ait: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, in quo clamamus, Abba, Pater . Aures autem Divinitatis ad similitudinem corporalem dicuntur, per quas aere verberato hominibus intrat auditus. Auris enim ab auditu dicta est. Et considera quoniam clamorem suum petivit intelligi. Vox enim ista non erat labiorum crepitus, sed cordis affatus , qui non auribus audiri, sed mentis lumine consuevit intelligi.