monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 5, 2
Quare ponatur in finem, superiore psalmo nuper edictum est. Pro ea vero quae haereditatem consequitur, Ecclesiam significat, cuius persona in hoc psalmo introducitur ad loquendum. Haec bona Domini Salvatoris adit ac possidet. Haereditatem vero ideo consequi dicitur, quia Christo resurgente ad eam bona spiritualia pervenerunt; id est, fidei insuperabile fundamentum, spei certissimum praemium, suave vinculum charitatis, etc.: quarum rerum nunc tenet imagines, et in futuro est perenniter possessura virtutes. De qua haereditate in Evangelio dicitur: Beati mites, quia ipsi haereditate possidebunt terram . Rursum Ecclesia Domini vocatur haereditas, sicut in secundo psalmo dictum est: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae . Quae merito ipsius haereditas dicitur, cuius pretioso sanguine comparata monstratur. Quod non putes esse contrarium, quia licet in Scripturis divinis diversa esse videantur, in unam tamen intelligentiae concordiam veritatemque conveniunt. Psalmum vero et ipsi David, sicut superius exposuimus, referre debemus ad Dominum Christum.