monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 4, 15
Decurso igitur maternae praedicationis eloquio, consideremus cantici huius principia, media, et finem, et intentionem tanti mysterii reverendissimis indagationibus invenimus. Sic enim psalmi virtus agnoscitur, si circumstantia dictionis tali ordine perquisita tractetur. Primo versu exaudiri se pro membris suis sancta exoravit Ecclesia; et ut eius audiretur oratio, humanum genus admonuit, ut ab idolorum veneratione discederet: sciens se habere Dominum Salvatorem, cui haec veraciter cultura debeatur. Deinde populum, quemadmodum sacrificare debuisset, instruxit: quid etiam blasphemis responderetur admonuit. Post singularem beatitudinem dixit, quam sanctis suis Dominus compromisit. Sic totius Christianae disciplinae institutio sancta completa est; ut et quid agerent homines, et quid sperare debuissent, evidenter agnoscerent. Admonet etiam numerus iste quaternarius ut eum mundo praedicatum virtute evangelica sentiamus. Congruum siquidem fuit, ut cunctus terrarum ambitus, in quatuor cardinibus constitutus, salutari Domino credere moneretur; quatenus de diversis gentibus advocata, una fieret totius orbis Ecclesia. Nam et quatuor temporibus annus ipse distinguitur; quatuor ventis cardinalibus totius orbis inane perflatur; quatuor etiam virtutibus animi dignitas comparatur, id est, prudentia, iustitia, fortitudine, et temperantia. Quem calculum Pythagorici tanta laude prosecuti sunt, ut eum sacrum esse faterentur.