monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 4, 13
In pace in idipsum dormiam et requiescam. Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Contra humanos tumultus et felicitates caducas, quas mundus aestimabat esse praecipuas, pulcherrime pacem cordis obiecit, quam habere non possunt, qui saecularibus actibus implicantur. Pax enim ista habet tranquillissimam vitam, quae cum sua mente non litigat: sed in Domini beneficiis perseverans amoena tranquillitate perfruitur. De ipsa dicit Dominus in Evangelio: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis . Sed ne pacem istam temporalem putares, addidit: In idipsum dormiam et requiescam. In idipsum quippe dicitur, quod nulla rerum vicissitudine commutatur; sed ipsum in se permanens incommutabili perennitate consistit. Dormiam, finem vitae vult intelligi; requiescam, futuram beatitudinem indicare monstratur, quando iam requies dabitur sanctis, et gloriosa pausatio. Sequitur causa quare requiescat: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Singularis itaque spes est Ecclesiae in membris suis, quia sola recipiat regnum Dei, quod Babyloniae populus non potest adipisci. Et cum dicit: Constituisti me, significat dignam deliberatamque sententiam, quam hic habemus in spe, ibi autem possidetur in re. Sed tunc revera illud munus quietis merebimur, si hoc fieri Domini iuvamine confidamus.