monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 4, 12
Dedisti laetitiam in corde meo: a tempore frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. Adhuc beneficia numerat quae possident Christiani. Non enim istam laetitiam dicit quam cachinno vocis exprimimus; sed laetitiam rectae fidei, quam bonae conscientiae praestare Dominus consuevit. Tunc enim veraciter laetamur, quando et recte credimus, et adiutorio Domini, probabili nos conversatione tractamus. Brevis sermo, sed perfecta complexio. Quid enim amplius a dubitantibus quaeritur, quam quod et signo crucis Regi nostro militare cognoscimur, et de perfecta fide Domino praestante gaudemus? Sequitur: A tempore frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt. Redit ad eos qui rebus carnalibus probantur intenti. Nec vacat, quod his tribus, id est, frumenti, vini et olei, additum est sui. Est enim et Domini panis vivus qui de coelo descendit . Est et vinum: Poculum tuum inebrians quam praeclarum est ! Est et oleum: Impinguasti in oleo caput meum. Ergo ista Dei non habent peccatores: sed sua, id est terrena, unde corpus vivat, non anima perfruatur. Frumentum enim dictum a frumine, id est a summa parte gulae; antiqui enim caput gulae frumen vocabant. Multiplicati sunt enim pessimis actibus, id est, mundana voluntate completi. Hoc est enim quod in praefatione diximus, in uno sermone plerumque causas profundissimas indicari, ut est hic positum, sui.