monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 4, 11
Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Certamine quodam facto partium, corda fidelium salutariter construuntur. Dicunt enim multi adhuc carnaliter sapientes, quod nec pauci dicere debuissent: Quis ostendit nobis bona? Illa scilicet quae praedicat semper Ecclesia, resurrectionem esse venturam, in qua iusti omnes aeterna praemia consequentur. Hoc imputative legendum est, quasi dicant: promittitur nobis quod penitus non videmus; desideramus quae hic consequi non valemus. Istis respondendo indicatur beneficium, quod etiam in praesenti saeculo possidemus. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Quia sicut nummus imperatoris portat imaginem, ita et fidelibus signa coelestis Principis imprimuntur: hoc munimine diabolus multiformis expellitur, et fraudulenta machinatione non praevalet superare tentatum, quem habuit primi hominis suasione captivum. Crux est enim humilium invicta tuitio, superborum deiectio, victoria Christi, perditio diaboli, infernorum destructio, coelestium confirmatio, mors infidelium, vita iustorum. De quo loco Ioannes Constantinopolitanae civitatis antistes, quasi multifarias definitionum stellas in crucis declamatione lampavit , dicens: Crux est Christianorum spes. Crux Romanorum victoria, crux mortuorum resurrectio, crux caecorum dux, crux conversorum via, crux claudorum baculus, crux pauperum consolatio, etc., quae ab eo in hunc modum divina aspiratione profusa sunt. Ecce vera munera, ecce dona praesentia, quibus maledicorum linguae damnatis faucibus obstruuntur. Haec figura dicitur Graece peusis, Latine autem percunctatio, ubi et interrogatio fit, et responsio parata subsequitur. Adiecit: Lumen vultus tui, Domine. In crucis enim impressione, lumen est vultus Dei: quia semper in eis noscitur radiare, qui se non aliqua eligunt pravitate polluere, sicut dicit Apostolus: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis . Quid enim efficiat ista crux, in alio loco Apostolus pulchra brevitate complexus est, dicens: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est . Quapropter voces sacrilegas respuamus. Magna et competentia sunt dona Domini contra principem tenebrarum, lumen nobis adesse dominicum.