monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 4, 10
Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino. Quoniam superius clementissima mater admonuit ab antiquis superstitionibus discedendum, in secunda positione docet, ut renati homines non victimis pecorum studeant, sed seipsos Deo sacrificium conentur offerre: quia non est tale Domino iumentorum victimam dare, quale hominum devotum pectus offerre. Nam si ipse pro nobis immolatus est Christus, quanto magis convenit sacrificium ei nosmetipsos offerre, ut possimus Regis nostri imitatione gaudere! Dixit enim: Sacrificate; et ne intelligeres pecudes, subiunxit: Sacrificium iustitiae, id est, recte vivite, et corda vestra divinitati munda semper offerte. Addidit quoque: Et sperate in Domino, ut vitam bonam spes felicior subsequatur. Non enim hic plene recipere possumus, etiamsi bonos actus divinis conspectibus offeramus; sed sperare docemur in Domino, ut in futuro promissa salutaria consequamur. Sed spes ista non decipit, voluntas talis non pervenit ad reatum, sicut dicit Apostolus: Spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis .