monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 4, 9
Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. Hoc bene trahitur ad Iudaeos, ut si eos irasci contigerit, saltem se ab illicitis ausibus abstinerent; quod tamen et generaliter competenter accipimus. Venialis est enim ira quae ad effectum indignationis suae non pervenit; sicut scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem . Et ideo praeceptum curationis adhibetur, ut, si iam irascimur, non inconsulta temeritate peccemus. Motum siquidem animi fervidum propter humanam fragilitatem in potestate habere non possumus: suffragante tamen Dei gratia, ratione disciplinabili continemus. Et ideo beatus Propheta, quod est quidem consuetudinis permisit, quod vero culpae prohibuit. Nam si irascamur, nec Domini consideratione refrenemur, sed a voto nostro impediamur aliquo necessitatis obiectu, tunc utique constat nos facti crimen portare, etiamsi non possimus quae volebamus efficere. Sive, ut quibusdam placet, praeteritis peccatis irasci debemus, ut praesentem nequitiam possimus effugere; delicta enim recentia declinare non possumus, nisi vetusta laudabili exsecratione damnemus. Quid est enim aliud poenitere, nisi irasci sibi, ut horreat quod fecit, et cruciatus a se exigat, ne iudex potius iratus affligat? Addidit: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini, ostendens Dominum secretas hominum cogitationes agnoscere; ait enim: Quae dicitis in corde, utique quod non putatis audiri; et ideo creditis occultum, quia non est verbi affatione vulgatum. Sequitur: In cubilibus vestris compungimini. Ferarum domicilium proprie cubile dicitur a cubando. Ferocium ergo cogitationes apte dicit cubilia, quamvis hoc interdum et in bono abusive legatur assumptum; ut est illud de sanctis. Laetabuntur in cubilibus suis . Compungimini, significat, poenitentiam agite; nam compunctione quadam animarum fit optata conversio: ac si diceret, deserite pravas cogitationes vestras, antequam scelera perpetretis. Sequitur quoque diapsalmatis silentium: ubi merito divisionem posuimus, quoniam res altera cognoscitur inchoari. Deposito enim veteri homine, nos ipsi nos in novum sacrificium salutariter iubemur offerre.