monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 4, 7
Filii hominum, usquequo gravi corde, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Cum superiori versu pro nobis oraverit, hic per energiam alloquitur genus humanum, ne in culturis daemoniorum gravissimo errore permaneat; quatenus pro ipso exaudiri possit fusa precatio: alioquin irrita pro se reddit vota supplicantium, quisquis non reliquerit consortia peccatorum. Sequitur, usquequo gravi corde; merito eos diutius graves corde fuisse dixit, qui post veritatis praedicationem, adorare magis elegerunt idola falsitatis; sicut est illud evangelicum: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis . Primo enim mundus iuste flagellatus est paucis, quia suum Dominum ignorare probatus est. Post adventum vero Creatoris sui iustissime vapulabit multis, qui adhuc idolorum naenias inquirebat. Sequitur: Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Vanitas quidem nomen est generale vitiorum; sed illud proprie vanum dicitur, quod a Deo probatur alienum. Nam sicut in Divinitate confidere fructuosa firmitas est, ita ab eadem deviare vanitas est caduca, sicut Isaias dicit: Adorantes vana et falsa, misericordiam tuam dereliquerunt . Arguuntur itaque illi qui idolorum turpissimo amore flagrabant, et sub increpatione pronuntiandum est; ac si diceret: Quare vanitatem diligitis qua peritis? Diligere enim debemus proficua, non noxia; quia potius exsecrare convenit, per quae nos poena perpetuae damnationis affligit. Quaeritis mendacium, quod utique non appetere, sed refugere deberetis. Istud autem mendacium idola significat, quae tale nomen merito susceperunt, quia contra dignitatem veritatis erecta sunt.