monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 4, 6
Cum invocarem te, exaudisti me, Deus iustitiae meae , in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Consideremus quid sit hoc, quod mater Ecclesia in uno eodemque versu, et exauditam se dicat, et iterum deprecetur audiri: significans perfectae orationis hunc esse modum, ut licet nobis postulata desideria concedantur, probabili semper ambitione audiri. Nos tamen iugiter postulemus, sicut dicit Apostolus: Sine intermissione orate. In omnibus gratias agite . Deus autem iustitiae meae, recte dicit Ecclesia, quae sensu orthodoxo Trinitatis unitatem et omnipotentiam confitetur. Nam et membra eius sigillatim dicere similia, sacra lectione comperimus, sicut in Iob legitur: Attende innocentiam meam (Iob XXVII, 5); et Paulus apostolus ait: Reddet mihi coronam iustitiae ; propheta in septimo psalmo dicturus est: Si est iniquitas in manibus meis . Non quia sine peccato modis omnibus fuerunt, sed sunt operationes aliquae in quibus fideles homines evidenter appareant innocentes. Sequitur, in tribulatione dilatasti mihi. Tribulatio est enim quae dilatat semper Ecclesiam, quando eodem tempore confessores fiunt, martyres coronantur, totaque turba iustorum contritionibus semper augetur. Adiecit: Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Pia mater sibi miserendum esse dicebat, si pro filiis eius audiretur oratio: quoniam quidquid membris tribuitur, toti corpori sine dubitatione praestatur.