monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 4, 4
Per totum psalmum verba sunt sanctae matris Ecclesiae, quae non in cordibus nostris phantastica imaginatione formatur, sicut patria, vel civitas, vel aliquid eorum simile, quod personam non habet existentem: sed Ecclesia est collectio fidelium sanctorum omnium, anima et cor unum, sponsa Christi, Ierusalem futuri saeculi; de qua dicit in Cantico canticorum Dominus Iesus: Osculetur me osculo oris sui ; et alibi: Quae est ista quae ascendit dealbata ; et illud: Una est columba mea, una est sponsa mea . Quapropter nefas est hic aliquod dubium introducere, ubi tanta veritas cognoscitur tot testimonia perhibere. Et ideo sub figura mythopoeia, Ecclesiam dicamus loqui, quae personis semper cognoscitur certissimis applicari. In prima siquidem parte rogat ut eius audiatur oratio: increpans infideles, quia colentes falsos deos, culturam veri Dei negligebant. In secunda vero commonet generalitatem, ut relicta superstitione fallaci, sacrificium iustitiae debeat immolare. Et ut gentilium mentes facta promissione converteret, ingentia commemorat praestitisse Dominum beneficia Christianis.