monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 4, 2
Subtiliter perscrutemur quid nobis sigillatim sermones isti denuntient, quos praefati sumus veracissimos indices esse psalmorum. Finis modo non significat alicuius rei consumptionem, sed perfectionem spiritualium rerum. Nam, sicut dicit Apostolus: Finis legis est Christus ad iustitiam omni credenti , qui est omnium bonorum gloriosa perfectio. Et ideo quod positum est, In finem, ad Christum Dominum commonet esse referendum: sive, ut quibusdam placet, pro nobis dictum esse credendum est, In quibus, secundum eumdem apostolum, saeculorum finis advenit . Illud tamen sciendum est, ad terminum referri non posse, cum adhuc operis ipsius initia esse videantur. Psalmus est autem, sicut diximus, organum musicum capite sonorum, quo divina praeconia canebantur; canticum autem, quod supernas laudes humanis vocibus personabat. Sed haec ideo videntur esse sociata, quia et instrumentis musicis, et choris psallentium, sacrificiis coelestibus consona vociferatione canebantur. Sic istis verbis omnibus commonemur, de Domino Christo canticum istud esse dicturum.