monumenta.ch > Lucanus > sectio 345 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, p8, 4
Astronomia itaque dicitur, unde nobis sermo est, astrorum lex: quia nesciunt ullo modo, quam a suo Creatore disposita sunt, vel consistere vel moveri: nisi forte quando aliquo miraculo facto Divinitatis arbitrio commutantur; sicut Iesus Nave, tribus horis soli in Gabaon ut staret, legitur (Ios. X, 12) imperasse; et temporibus Ezechiae regis retrorsum decem gradibus reversum fuisse (IV Reg. XX, 11); et in passione quoque Domini Christi tribus horis sol tenebrosus effectus est (Luc. XXIII, 44, 45), et his similia.