monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, p6, 48
Unde claret quoniam hyperlydius tonus omnium acutissimus, septem tonis praecedit hypodorium omnium gravissimum: in quibus, ut Varro meminit, tantae utilitatis virtus ostensa est, ut excitatos [mss., ut excitaret] animos sedaret, ipsas quoque bestias, nec non et serpentes, volucres atque delphinas ad auditum suae modulationis attraheret.