monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, p5, 18
Mediocris numerus est qui quodam modo simplex et incompositus esse videtur, alio vero modo secundus et compositus, ut, verbi gratia, 9 ad 25 dum comparatus fuerit, primus est et incompositus, quia non habet communem numerum, nisi solum monadicum; ad 15 vero si comparatus fuerit, secundus est et compositus, quoniam inest illi communis numerus praeter monadicum, id est ternarius numerus, qui novem mensurat ter terni, et 15 ter quini.