monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, p3, p0, 53
Affectuum duae sunt species, quas Graeci ἦθος καὶ πάθος vocant, hoc est, quasi mores et affectus concitatos; et πάθος quidem affectus concitatos; ἦθος vero mites atque compositos; in illis vehementes motus, in his lenes: et πάθος quidem imperat, ἦθος persuadet; hi ad perturbationem, illi ad benevolentiam praevalent.