monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, p1, 27
Quam mathematicam Latino sermone doctrinalem possumus appellare; quo nomine licet omnia doctrinalia dicere valeamus quaecunque docent haec sibi tamen commune vocabulum propter suam excellentiam proprie vindicavit; ut Poeta dictus, intelligitur Virgilius; Orator enuntiatus, advertitur Cicero; quamvis multi et poetae et oratores in Latina lingua esse doceantur; quod etiam de Homero atque Demosthene Graecia facunda concelebrat.