monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, De Orthographia, 12, 5
Gnatus, per g et n scribendum est, sicut gnavus, quia in compositione ipsa retinent g, ut agnatus et ignavus. Ecquid per c scribendum in prima syllaba, quoniam en quid significat, n littera consonante in c conversa. Samguis in prima syllaba per m scribendum in nominativo casu; in caeteris autem casibus per n, quoniam m littera in n convertitur. B s Latinae litterae pro ψ Graeca littera non aliter poni debent in una eademque littera coniunctae nisi in fine nominativi, cuius genitivus in bis desinit, ut, urbs, urbis; caelebs, caelibis; Arabs, Arabis. Sciendum autem surripio per r geminam, non per b et r scribendum; similiter et corripio, arripio: quoniam b in r quoque commutatur.