monumenta.ch > Hieronymus > ad Titum, 3 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 11, 2
Proinde enim intererit, utrum per duo i, an per unum debeant scribi. Si lucus, magnus, magus sunt nominativi eorum, unum i in genitivo habebunt, plurali quoque nominativo et vocativo, sed et dativo et ablativo similiter scribentur. Si autem lucius, magnius, magius, proferantur, duo ii in genitivo habebunt; ut Lucii, magnii, magii: quod ipsium Lucilius adnotavit, cum a numero numerius discerneret. Cum praepositio, per c scribenda est: quum adverbium temporis, quod significat quando, per q scribendum est, discretionis causa; ut apud Ennium, Cum legionibus, quum proficiscitur induperator.