monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 10, 21
Quidam huius Pompei, Tarpei, hi Pompei, Tarpei, his Pompeis, his Tarpeis, per unum i scribunt. Nonnulli pusillo diligentiores, alteram i his addunt. Ego quoque tertiam addendam praecipio. Si enim, ut docui, nominativus duo ii habet pro duabus consonantibus, hae perire nulla declinatione possunt, quae tamen omnimodis modernus usus excludit.