monumenta.ch > Ambrosius > 11 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 10, 11
Obsolevit autem s quidem habet, sed non ipsius verbi, verum praepositionis, quae est obs sicut ab abs: quasi abolevit, id est inveteravit et absorduit diuturnitate. Haec et quae his similia sunt hoc modo animadvertentur. Caetera quae simplicia sunt, et non componuntur, sine ulla dubitatione x tantum habebunt, ut, vixi, dixi, vexavi, faxi, uxor, auxilium, examen, axis et exemplum.