monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL446.22 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 10, 10
Itaque exemptus ita scribitur, ut eximius, qui est quasi exemptus, et extra caeteros positus. Extremus quoque sine s; ex enim est, unde extra, et extremus, unde extrinsecus, exter, extrarium, et si quae alia hinc trahi possunt. Exsequiae vero habent s; sequi enim est in simplici. At exiguae non habent s, sicut indiguae, quae egeant, exiguitas similiter; ut et exoletus, quod ex alterius partis praepositione manifestum fit; adolevit enim est.