monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 10, 8
Extorrem vero sine s; ex terra enim eiectum significat. Exsui habet s; sui enim est, et insui, quasi alicui rei inmitti: unde exsui, quasi iam emitti, enudari. Inde exsuviae, unde exsuti, id est spoliati. Exire, sine s; ire enim simplex est, et quaecunque ex hoc formabuntur, ut, exitus, exitium, exitiale, et exercere, non habent s in compositione, quia simplicia quoque s similiter non habent.