monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 10, 6
Quaecunque verba primo loco ab s littera incipient, ea cum praepositione ex composita littera eamdem s habere debent; caetera minime onerari oportet, ut, salio, exsilio; specto, exspecto; aestimo, existimo, s non habent, sicut aequo, exaequo; peto, expeto, aeque non habebunt: quod discrimine facile intelligitur, aliud esse pecto, aliud specto; et ideo ab eo verbo quod pecto, id est pectino, cum compositum fuerit, expecto s litteram non habet: ab eo vero quod est specto, id est rei alicuius spectaculo utor, cum compositum fuerit, exspecto s litteram, sicut supra diximus, necessario retinet.