monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 9, 3
Omnes articuli a vocali incipientes, cum aspiratione proferuntur; ut, hic, haec, hoc; hi, hae, haec: absque vocativo o et a. Adverbiis tamen localibus aspiratur, ut, hic, huc, hinc, hac: nisi cum pronominibus componantur, illic, istic, istaec, istuc, istac; tunc enim amittit collisione vocalium spiritum, quem aliae compositiones etiam in mediis semper vocalibus servant, ut, adhuc, prohibeo: exceptis paucis corruptis, quae excludunt penitus spiritum, sicut superius dictum est; ut, postumus, post humatum, id est post sepultum patrem natus.