monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 9, 1
Quanquam alias quoque voces ad aspirationem pertinentes non paucas, quae non erant ab idoneis auctoribus frequentatae, sciens praeterii, ne nimia longitudine voluminis essem molestus; tamen quoniam plerisque legentium plus libet sterilis brevitas quam utilis commentariorum delectat prolixitas, eadem quasi per epitomen mihi repetere placuit, et omnium tam veterum testimoniis quam redditis ubique rationibus praetermissis, ipsas tantummodo meras rursus exponere regulas: ut antedicta studiosioribus, et posteriora satisfacere videantur his qui longiora fastidiunt.