monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 8, 3
Primae autem syllabae personae similem formam sequentes, retinere non dubium est; et quae omnia prima syllaba verborum in communibus aut deponentibus habet. Media quoque per u vocalem loco positam consonantis scribitur: excepto baiulo, bullio, etiam iuxta eam quam in prima nominum syllaba dedimus rationem. Bibo quoque propter discretionem, a vita per u, a potu per b scribendum est; et abeo, id est, discedo, obeo, circumeo, subeo, succedo, ac similia, praepositionum gratia per b arbitror scribenda esse: etiam deponentia b mutam in scriptura tenere usus et consuetudo antiquitus tradidit. Reliquas, ut vires sufficiunt, una regula generali tractare tentabimus quoque in regulis, nominibus datis firmis ac manentibus, etsi in verba figurentur. Ut enim verba in nomen ducta verborum regulas non amittunt, ita nomina loco posita verborum origine regularum carere non possunt.