monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, De Orthographia, 7, 29
Vax, et vex, et vix, unum tantummodo nomen per unamquamque syllabam reperi terminatum, ut, vivax, vibex, vervex, cervix, quorum mediam per b mutant; quae vero utrinque vel extrinsecus sunt, semper per u significari cognovimus. Reliquas ab his consonantibus insertas vocales Latinum minus accipit eloquium. Ea vero quorum solutio superius compromissa est, in tractatu sequenti de b littera trifariam in nomine posita, congrua declinatione patefient.